Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.22 Cic. Fam. 9.23 (English) >>Cic. Fam. 9.24

Scr. in Cumano m. interc. post a. 708 (46). CICERO PAETO. 9.23.1 Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.22 Cic. Fam. 9.23 (English) >>Cic. Fam. 9.24

Powered by PhiloLogic